

Evangelium secundum Matthaeum*
Caput 5: Versus 27
Audistis.[RAB.]Adhuc qui dixit:Non veni solvere legem, sed adimplere[Marc. 11.]. Addit: quantum debeat abundare, etc., usque ad quando anima relicta superiori lege, turpi voluntate inferiorum prostituta corrumpitur.Viderit mulierem.[BEDA.]Magna superadditio. Visus ponitur pro omni motu qui est, etc., usque ad quia non secundum quod quisque potuit et non licuit, sed secundum quod voluit et proposuit ex conscientia accusatur vel defenditur.Ad concupiscendum.Ut transeat in affectum cordis, ut facere disponat, ubi non deest voluntas, sed occasio: quod passio dicitur, quae est mors in domo. Propassio est animi subitus affectus vel irae, vel amoris. Passio est animi forma vel deliberatio ex consensu. Unde dicitur aliquis iracundus vel amator.[ISID.]Si contemplatio vertitur in taedium vel in arrogantiam, dimitte eam, et transi ad activam: quia melius est per activam salvari, quam per contemplativam perire.